V.R egina cæli, lætare, alleluia
R. Quia quem meruisti portare, alleluia.
V. Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
R. Ora pro nobis Deum, alleluia.
V. Gaude et lætare, Virgo Maria, alleluia.
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
V. Oremus. Deus qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi, mundum lætificare dignatus es: præsta, quæsumus; ut, per eius Genitricem Virginem Mariam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Mariana